monumenta.ch > Servius > 153 > 797 > 163 > 547 > 662 > 288 > 117 > 138 > 658 > 494 > 81 > 318 > 678 > 66 > 196 > 858 > 621 > 533 > 275 > 568 > 569 > 468
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 467 <<<     >>> Versus 469

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 468

1 lm|hac phryges|lm bene ubique Vergilius pro negotii qualitate dat Troianis et nomina. nam timidos Phrygas vocat, ut hoc loco, item 'o vere Phrygiae, neque enim Phryges'; Dardanidas generosos, ut 'Dardanidae magni genus alto a sanguine divum'; Laomedontiadas perfidos, ut 'nondum Laomedonteae sentis periuria gentis'; Troas fortes, ut 'Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas'; Hectoreos quoque fortes, ut 'nunc nunc insurgite remis, Hectorei socii'.
2 lm|cristatus achilles|lm secundum Homerum, qui dicit in Achillis cristis terribile quiddam fuisse. 'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino.
Servius HOME

bav1646.146 bnf7959.86 bnf7960.64 bnf7962.30 bnf10307.232 med221.122 ubk206.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik