monumenta.ch > Servius > 277 > 393 > 401 > 811 > 407 > 370 > 177 > 476 > 400 > 715 > 471 > 414 > 646 > 49 > 679 > 670 > 50 > 265 > 658 > 481 > 499 > 664 > 817 > 773 > 814 > 425 > 648 > 519
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 518 <<<     >>> Versus 520

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 519

1 lm|orantes veniam|lm pacem propter incendium navium. et proprie verbum pontificale est: unde est 'tu modo posce deos veniam' et paulo post 'pacemque per aras exquirunt'. dicta autem venia ad eliciendam misericordiam; meretur enim benivolentiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam peccaverit petit: unde est confessio illa in Terentio quid meritu's? crucem (Ter. And. 3,5,15).
2 lm|orantes veniam]|lm venia quidem pro culpa petitur, sed nunc beneficium. aliqui tamen veniam pro inpunitate accipiunt, nam mox addidit 'prohibe infandos a navibus ignes'.
Servius HOME

bav1646.148 bnf7959.87 bnf7960.66 bnf7962.30 bnf10307.235 med221.125 ubk206.64