monumenta.ch > Servius > 269 > 138 > 529 > 418 > 214 > 235 > 373 > 180 > 42 > 414 > 369 > 399 > 649 > 299 > 160 > 621 > 186 > 648 > 454 > 336 > 179 > 728 > 107 > 130 > 1 > 156 > 589 > 311 > 517 > 500 > 542 > 725 > 269 > 808 > 676 > 163 > 493 > 569 > 323 > 104 > 31 > 160 > 533
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 532 <<<     >>> Versus 534

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 533

1 lm|Italiam|lm Italus rex Siciliae ad eam partem venit in qua regnavit Turnus, quam a suo nomine appellavit Italiam: unde est 'fines super usque Sicanos' non usque ad Siciliam; nec enim poterat fieri; sed usque ad ea loca, quae tenuerunt Sicani, id est Siculi a Sicano, Itali fratre. alii Italiam a bubus quibus est Italia fertilis, quia Graeci boves ἰταλοὺς, nos vitulos dicimus; alii a rege Ligurum Italo; alii ab advena Molossio; alii a Corcyreo; alii a Veneris filio, rege Lucanorum; alii a quodam augure, qui cum Siculis in haec loca venerit †quamque his regionem inauguraverit; plures� atare tenari nepote desatura Minois, regis Cretensium, filia Italiam dictam.
Servius HOME

bav1646.149 bnf7959.88 bnf7960.66 bnf7962.30 bnf10307.235 med221.126 ubk206.66