monumenta.ch > Servius > 545 > 95 > 352 > 342 > 189 > 251 > 231 > 253 > 735 > 96 > 461 > 66 > 17 > 55 > 690 > 151 > 329 > 87 > 192 > 552 > 54 > 574 > 231 > 720 > 243 > 32 > 181 > 384 > 25 > 207 > 809 > 385 > 764 > 552 > 655
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 654 <<<     >>> Versus 656

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 655

1 lm|bacatum|lm ornatum margaritis. dicimus autem et haec margarita et hoc margaritum et haec margaris, quod Graecum est, quo modo Nais. sane multi separant gemmam a margarita, ut Cicero 'nullam gemmam aut margaritam', et gemmas volunt dici diversi coloris, margaritas vero albas; vel gemmas integras, margaritas pertusas.
2 lm|duplicem|lm aut latam, ut 'duplici aptantur dentalia dorso', item at 'duplex agitur per lumbos spina': aut certe re vera duplicem gemmis et auro. sane inmiscet Romanam consuetudinem; coronis enim feminae utebantur.
Servius HOME

bav1646.155 bnf7959.91 bnf7960.69 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.131 ubk206.80