monumenta.ch > Servius > 352 > 689 > 257 > 105 > 682 > 115 > 426 > 651 > 689 > 296 > 691 > 363 > 174 > 535 > 751 > 509 > 353 > 365 > 601 > 295 > 175 > 646 > 407 > 564 > 852 > 401 > 699 > 467 > 242 > 327 > 498 > 738 > 591 > 321 > 366 > 150 > 209 > 504 > 442 > 499 > 314 > 624 > 406 > 261 > 368 > 534 > 183 > 615 > 466 > 270 > 683
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 682 <<<     >>> Versus 684

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 683

1 lm|tu faciem illius|lm 'faciem' pro vultu posuit. nullus enim faciem alterius potest accipere, sed vultum, qui pro mentis qualitate formatur: unde infra est 'et notos pueri puer indue vultus'.
2 lm|tu faciem illius]|lm quod difficile numini non est, ut in faciem mutetur alterius. sane 'illius' in Georgicis corripuit, ut 'illius inmensae'.
3 lm|noctem non amplius unam|lm ut supra diximus artis poeticae est non omnia dicere: unde nunc praemisit 'noctem unam'; nec enim dicturus est aut abscessum Cupidinis aut adventum Ascanii.
Servius HOME

bav1646.156 bnf7959.92 bnf7960.70 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.132 ubk206.83

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik