monumenta.ch > Servius > 809 > 438 > 132 > 66 > 613 > 247 > 522 > 280 > 352 > 98 > 503 > 231 > 309 > 112 > 28 > 875 > 101 > 703 > 265 > 528 > 200 > 733 > 228 > 724
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 723 <<<     >>> Versus 725

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 724

1 lm|crateras|lm Graecum est ab eo quod est 'hic crater'; nam Latine haec cratera dicitur, unde Persius 'si tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram'.
2 lm|et vina coronant|lm 'vina' pro poculis posuit, et est tropus synecdoche, ut Cererem dicimus pro frumento. sic Plautus 'vinum precemur; nam hic deus praesens adest'. 'coronant' autem est aut inplent usque ad marginem, aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant: unde est 'magnum cratera corona induit, inplevitque mero'.
Servius HOME

bav1646.158 bnf7959.93 bnf7960.71 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.134 ubk206.86