monumenta.ch > Servius > 53 > 55 > 57 > 80 > 14 > 90 > 14 > 89 > 9 > 47 > 34 > 27 > 2 > 49 > 97 > 93 > 61 > 91 > 97 > 34 > 6 > 56 > 65 > 31 > 52 > 81 > 93 > 63 > 48 > 26 > 46 > 48 > 19 > 95 > 8 > 24 > 98 > 95 > 52 > 57 > 66 > 96 > 74 > 80 > 27 > 73 > 50 > 80 > 88 > 37 > 44 > 86 > 59 > 56 > 21 > 25 > 92 > 81 > 10 > 60 > 4 > 65 > 54 > 43 > 21 > 53 > 7 > 13 > 14 > 94 > 43 > 15 > 23 > 60 > 72 > 49 > 34 > 82 > 88 > 40 > 34 > 5 > 17 > 63 > 93 > 73 > 46 > 90 > 39 > 58 > 2 > 73 > 12 > 63 > 50 > 46 > 2 > 55 > 82 > 90 > 29 > 36 > 95 > 201 > 16
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 15 <<<     >>> Versus 17

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 16

1 lm|aedificant|lm translatio, ut Cicero 'navem tibi aedificatam esse Messanae'. item
2 lmntexunt|lm ut ipse alibi 'bis denas Italo texamus robore navis'.
3 lm|aedificant]|lm aedificari enim habitacula hominum dicimus; nam ideo hic de equo 'aedificant', qui erat homines recepturus; vel propter magnitudinem.
4 lmntexunt]|lm quia naves texi dicuntur; nam ideo ubi naves fiunt textrinum vocatur.
5 lm|abiete costas|lm non sine ratione Vergilius hoc loco abietem commemorat, item acerem et pinum paulo post: nam fulminata abies interitum dominae significat, et Troia per feminam periit. acer vero in tutela Stuporis est: et viso equo stupuere Troiani, ut pars stupet innuptae donum exitiale Minervae. pinus in tutela quidem est matris deum; sed et fraudum et insidiarum, quia eius poma cadentia per fraudem interimunt: et hic equus plenus insidiarum est.
6 lm|abiete|lm solutio est spondei, nunc in proceleumaticum, alias in dactylum, ut 'arma virum', alias in anapaestum, ut 'fluviorum rex Eridanus'. sciendum sane, Vergilium ubique in solutione ista servare sibi excusationem synaliphae: quod alii contemnunt.
Servius HOME

bav1646.162 bnf7959.95 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.246 med221.137 ubk206.90