monumenta.ch > Servius > 3 > 231 > 63 > 46 > 63 > 11 > 93 > 93 > 13 > 72 > 58 > 88 > 94 > 1 > 25 > 16 > 74 > 40 > 23 > 74 > 18
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 17 <<<     >>> Versus 19

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 18

1 lm|huc|lm pro illuc.
2 lm|huc|lm in equum, vel in hanc rem.
3 lm|delecta corpora|lm delectorum virorum.
4 lm|sortitlm contraria sunt dilectus et sortitus. sed intellegimus, plures quidem electos, sorte tamen ex ipsis ductos, qui includerentur.
5 lm|virum|lm pro virorum, qua figura et in prosa utimur. dicit sane Plinius [in naturali historia] hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat.
6 lm|furtim|lm num a plebe, hoc est nullo sciente, id est latenter? nam et furtum ideo dicitur, quod magis per tenebras admittatur; unde fures qui quasi per furvum tempus, hoc est nigrum, aliquid subripiunt.
Servius HOME

bav1646.162 bnf7959.95 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.246 med221.137 ubk206.91

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik