| 1 | lm|serves Troia fidem|lm magnificentius, quam si diceret 'Troiani'. |
| 2 | lm|serves Troia fidem|lm quia quod rex promittit videtur res publica polliceri. |
| 3 | lm|vera feram|lm pro dicam. |
| 4 | lm|magna rependam|lm magna praemia resolvam pro mea impunitate. et videtur duo promittere Troianis, primo veriloquium, deinde salutem ex suorum proditione. alii volunt dubium esse, vobis feram, Graecis rependam. |