monumenta.ch > Servius > 627 > 410 > 808 > 163 > 617 > 651 > 184 > 861 > 661 > 420 > 661 > 279 > 148 > 81 > 621 > 398 > 184 > 551 > 153 > 410 > 184 > 707 > 81 > 66 > 533 > 102 > 420 > 798 > 560 > 483 > 278 > 343 > 184 > 235 > 297 > 229 > 479 > 895 > 229 > 745 > 319 > 325
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 324 <<<     >>> Versus 326

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 325

1 lm|dardaniae|lm Troiae: aut a Dardano Iovis et Electrae filio, quem quidam ab Arcadia profectum venisse ad Phrygiam volunt, alii de Samothracia ad memorata loca venisse dicunt: qui ex nomine suo Dardanos populares appellavit: qui ex Samothracia Troiam penates dicitur detulisse, quos post secum Aeneas ad Italiam vexit; namque Samothraces horum penatium antistites Saos vocabant, qui postea a Romanis Salii appellati sunt; hi enim sacra penatium curabant: quos tamen penates alii Apollinem et Neptunum volunt, alii hastatos esse et in regia positos tradunt. Tusci penates Cererem et Palem et Fortunam dicunt: aut certe secundum Sallustium ' a rege Dardanorum Mida, qui Phrygiam tenuit'.
Servius HOME

bav1646.172 bnf7959.102 bnf7960.78 bnf7962.33 bnf10307.254 med221.147 ubk206.111

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik