monumenta.ch > Servius > 672 > 202 > 541 > 155 > 210 > 698 > 482 > 522 > 532 > 700 > 445 > 855 > 324 > 587 > 149 > 503 > 264 > 333 > 302 > 545 > 298 > 348
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 348

1 lmncipio super his|lm his incipio, id est verbis. 'super' autem insuper, quis iam audebant: unde paulo post ait 'furor additus'.
2 lmuvenes fortissima frustra pectora|lm ordo talis est: iuvenes, fortissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt omnes dii: unde si vobis cupido certa est, me sequi audentem extrema, moriamur et in media arma ruamus. [alii 'sequi' pro 'sequendi' accipiunt.] obscuritatem autem facit hoc loco et synchysis, id est hyperbati longa confusio, et falsa lectio: nam multi 'audendi' legunt, multi 'audenti'. sed neutrum procedit. ergo 'audentem' legendum est.
Servius HOME

bav1646.173 bnf7959.102 bnf7960.78 bnf7962.33 bnf10307.255 med221.147 ubk206.113