monumenta.ch > Servius > 803 > 784 > 733 > 829 > 727 > 204 > 836 > 531 > 406 > 411 > 602 > 696 > 428 > 464 > 138 > 472 > 230 > 539 > 561 > 470 > 278 > 581 > 473 > 801 > 465 > 501 > 174 > 622 > 667 > 469
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 468 <<<     >>> Versus 470

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 469

1 lm|vestibulum|lm 'vestibulum' est prima ianuae pars. dictum autem vestibulum vel quod ianuam vestiat, ut videmus cameram duabus sustentatam columnis: vel quoniam Vestae consecratum est. unde nubentes puellae limen non tangunt. Lucanus 'translata vitat contingere limina planta' (Lucan. 2,359). singula enim domus sacrata sunt diis: ut culina penatibus, maceries, quae ambit domum, Herceo Iovi. sane videtur vestibulum et limen pro una re dixisse.
2 lm|pyrrhus|lm a colore comae dictus, qui Latine burrus dicitur. ita et Sallustius 'Crispus'.
Servius HOME

bav1646.176 bnf7959.104 bnf7960.79 bnf7962.35 bnf10307.257 med221.150 ubk206.121