monumenta.ch > Servius > 421 > 691 > 389 > 257 > 550 > 356 > 327 > 136 > 317 > 642 > 835 > 465 > 135 > 107 > 752 > 509 > 22 > 612 > 439 > 445 > 634 > 204 > 337 > 135 > 317 > 104 > 175 > 379 > 510 > 275 > 207 > 429 > 665 > 466 > 270 > 850 > 277 > 323 > 538 > 337 > 887 > 787 > 483 > 171 > 365 > 564 > 363 > 237 > 379 > 394 > 311 > 215 > 798 > 277 > 610 > 340 > 817 > 499 > 132 > 614 > 699 > 103 > 520 > 535 > 456 > 267 > 725 > 819 > 851 > 698 > 748 > 787 > 904 > 615
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 614 <<<     >>> Versus 616

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 615

1 lmam|lm praeterea, ut 'iam quae seminibus iactis se sustulit arbos'.
2 lm|arces|lm ordinem tenuit: primum 'muros', deinde 'portas', post 'arces'; a muris enim in arcem convertendus est totus impetus; ob hoc autem 'arces' Minervae dantur, quod ipsa sit inventrix aedifi- ciorum, ut 'Pallas quas condidit arces', et quia summa quaeque possidet sapientia. praeterea in capite esse dicitur; idcirco creditur patris Iovis capite generata.
3 lm|tritonia pallas|lm notandum duo antonomasiva sunt sine proprio nomine. et est nimiae iracundiae cum dicitur, quamquam irata sit Graecis, nequaquam tamen Troianis parcere; licet in historia lectum sit, vehementius iratam Minervam, quod post victoriam ei sacrificare noluerint, ut Horatius 'cum Pallas usto vertit iram ab Ilio in inpiam Aiacis ratem'.
4 lm|respice|lm dicendo 'respice' ostendit, vere iam caliginem ab oculis eius esse sublatam.
Servius HOME

bav1646.179 bnf7959.106 bnf7960.81 bnf7962.36 bnf10307.260 med221.153 ubk206.128