monumenta.ch > Servius > 78 > 62 > 78 > 524 > 253 > 302 > 3 > 512 > 10 > 22 > 207 > 2 > 143 > 31 > 54 > 19 > 42 > 384 > 14 > 75 > 15 > 251 > 95 > 50 > 78 > 10 > 23 > 103 > 28 > 54 > 149 > 59 > 121 > 23 > 53 > 95 > 57 > 27 > 56 > 28 > 63 > 57 > 81 > 93 > 15 > 15 > 59 > 263 > 56 > 53 > 51 > 66 > 474 > 74 > 81 > 314 > 88 > 49 > 335 > 25 > 34 > 66 > 231 > 63 > 46 > 11 > 93 > 13 > 72 > 58 > 88 > 94 > 23 > 1 > 25 > 16
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 15 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 16

1 lm|dum fortuna fuit|lm scilicet bona. et simul ostendit fidem cum felicitate deficere. sane sciendum, quotienscumque fortunam solam dicimus, felicitatem intellegi: unde et fortunatos tantum felices, et infortunatos solos infelices vocamus.
2 lm|litore curvo|lm perpetuum epitheton litorum est: nam quod in sexto ait 'tunc se ad Caietae recto fert litore portum' significat eum ita navigasse, ut non relinqueret litus.
3 lm|prima loco|lm quia apud Cretam alia fecit. modo autem Aenum significat, ut Sallustius 'Aenum et Maroneam viamque militarem'. quamquam Homerus dicat inde auxilia ad Troiam venisse: ergo iam fuerat. Euphorion et Callimachus hoc dicunt etiam, quod Aenum dicatur a socio Ulixis illic sepulto eo tempore, quo missus est ad frumenta portanda.
4 lm|fatis iniquis|lm bene quid sit futurum praeoccupat.
Servius HOME

bav1646.186 bnf7959.112 bnf7960.84 bnf10307.265 med221.158 ubk206.128

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik