monumenta.ch > Servius > 88 > 81 > 93 > 62 > 82 > 38 > 6 > 96 > 70 > 87 > 88 > 95 > 21 > 80 > 66 > 60 > 93 > 99 > 62 > 47 > 94 > 70 > 38 > 42 > 78 > 43 > 63 > 89 > 82 > 16 > 40 > 6 > 69 > 87 > 91 > 72 > 45 > 54 > 52 > 94 > 36
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 35 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 36

1 lm|rite secundarent|lm recte prosperos facerent.
2 lm|visus|lm pro 'visa' posuit. tunc enim masculino utimur genere, cum de his loquimur, quibus videmus, ut si dicas 'nubecula obest visibus meis': si autem neutro utamur, ea quae videntur significamus, ut si hoc loco diceret 'rite secundarent visa': quod propter metrum nequaquam potuit. similia sunt nuntius et nuntium, auditus et auditum.
3 lm|levarent|lm bonum ac leve facerent, id est in bonum converterent.
Servius HOME

bav1646.187 bnf7959.113 bnf7960.85 bnf10307.266 med221.159 ubk206.128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik