| 1 | lm|pias|lm bene etiam ille qui laeditur excusat Aeneam: quod pietatis grande testimonium est. 'pias' autem propter penates de excidio liberatos, aut quia sacrificabat. |
| 2 | lm|scelerare|lm polluere, et est sermo Plautinus, quo hodie non utimur. nomen tamen fecit sine verbi origine, non enim dicitur 'scelero'. |