monumenta.ch > Servius > 82 > 14 > 31 > 18 > 34 > 87 > 51 > 38 > 13 > 9 > 91 > 6 > 95 > 46 > 96 > 82 > 21 > 84 > 58 > 61 > 6 > 26 > 96 > 47 > 87 > 9 > 61 > 46
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 45 <<<     >>> Versus 47

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 46

1 lm|telorum seges|lm multitudo. Plautus Aulularia 'stimulorum seges' (Plaut. Aul. 1, 1, 6). sane putatur non verisimile iaculis coniectis puerum occisum, nam repugnat cum illo 'Polydorum obtruncat': nam et misisse radices iacula mirum est, nisi monstruosum sit.
2 lmncrevit|lm reviruit. traxit autem hoc de historia Romana. nam Romulus, captato augurio, hastam de Aventino monte in Palatinum iecit: quae fixa fronduit et arborem fecit. vituperabile enim est, poetam aliquid fingere, quod penitus a veritate discedat. denique obicitur Vergilio de mutatione navium in nymphas; et quod dicit per aureum ramum ad inferos esse descensum; tertium, cur Iris Didoni comam secuerit. sed hoc purgatur Euripidis exemplo, qui de Alcesti hoc dixit, cum subiret fatum mariti.
Servius HOME

bav1646.187 bnf7959.113 bnf7960.85 bnf10307.266 med221.160 ubk206.128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik