monumenta.ch > Servius > 420 > 451 > 691 > 569 > 605 > 439 > 213 > 801 > 665 > 486 > 393 > 293 > 453 > 638 > 230 > 512 > 641 > 276 > 692 > 198 > 714 > 257 > 206 > 398 > 175 > 13 > 432 > 238 > 121
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 120 <<<     >>> Versus 122

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 121

1 lm|pulsum regnis cessisse paternis|lm non dicit quare. sed talis historia est: Idomeneus de semine Deucalionis natus, Cretensium rex, cum post eversam Troiam reverteretur, in tempestate devovit sacrificaturum se de re, quae ei primum occurrisset. contigit, ut filius eius primus occurreret: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii vero, immolare voluisset et post orta esset pestilentia, a civibus pulsus regno Sallentinum Calabriae promunctorium tenuit, iuxta quod condidit civitatem, ut 'et Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus'. relatio ergo historiae ad iniciendum Troianis Cretam eundi desiderium pertinet: et re vera aliter ad hostis provinciam ire non poterant.
Servius HOME

bav1646.192 bnf7959.115 bnf7960.87 bnf10307.270 med221.164 ubk206.128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik