| 1 | lm|et tandem|lm ad desiderium pertinet navigantum; nam sequitur 'ergo avidus muros'. |
| 2 | lm|curetum|lm hi Curetes sunt primi cultores Cretae. alii tradunt Curetes et Corybantes, matris deum ministros, custodes sicut dictum est pueri Iovis, ad plurimas res maximi usus hominibus extitisse. |
| 3 | lm|adlabimur|lm ostendit prosperam navigationem fuisse. |