monumenta.ch > Servius > 213 > 468 > 590 > 617 > 262 > 260 > 774 > 238 > 364 > 139 > 535 > 395 > 710 > 134 > 412 > 819 > 266 > 212 > 547 > 597 > 818 > 275
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 274 <<<     >>> Versus 276

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 275

1 lm|et formidatus nautis|lm aut quod locus hostilis; aut propter asperitatem locorum, quia saxosa sunt; aut, ut quidam volunt, quia moris erat aliquem ei de nautis immolari, ac per hoc qui formidaretur.
2 lm|aperitur apollo|lm nauticum verbum, quotiens cedente eo quo inpeditur aspectus, aliquid patescit, ut 'portusque patescit iam propior'.
Servius HOME

bav1646.198 bnf7959.119 bnf7960.90 bnf10307.274 med221.168 ubk206.134

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik