monumenta.ch > Servius > 743 > 553 > 30 > 915 > 329 > 316 > 14 > 518 > 316 > 322 > 20 > 518 > 322 > 790 > 777 > 530 > 118 > 276
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 275 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 276

1 lm|hunc petimus|lm occurrebat: cur formidatum petitis? ideo intulit 'fessi'. vel quia hiemis inminebat adventus: nam ideo et parvae urbi successit, quia terra erat hostilis, aut ideo hostili terrae, quia erat parva.
2 lm|parvae urblm Ambraciae scilicet. 'parvae' autem in adulationem Augusti dictum; nam hanc Augustus diruit primo, quod ei bello Actiaco fuisset inimica: 'parva' ergo quam parvam fecerat Caesar. sed post eam instauravit et appellavit Nicopolim.
Servius HOME

bav1646.198 bnf7959.119 bnf7960.90 bnf10307.275 med221.168 ubk206.134