monumenta.ch > Servius > 248 > 326 > 395 > 569 > 476 > 468 > 847 > 373 > 887 > 865 > 109 > 115 > 69 > 130 > 171 > 102 > 380 > 849 > 427 > 506 > 661 > 636 > 788 > 420 > 375 > 114 > 725 > 611 > 203 > 17 > 803 > 57 > 493 > 560 > 291 > 580 > 779 > 238 > 164 > 483 > 525 > 54 > 797 > 630 > 547 > 311 > 572 > 21 > 795 > 648 > 711 > 196 > 635 > 22 > 540 > 463 > 379 > 328 > 529 > 638 > 214 > 489 > 278 > 215 > 465 > 248 > 369 > 523 > 343 > 186 > 670 > 467 > 69 > 184 > 473 > 62 > 293 > 19 > 381 > 109 > 18 > 108 > 173 > 843 > 594 > 671 > 456 > 691 > 858 > 589 > 632 > 235 > 297 > 283 > 685 > 229 > 635 > 479 > 117 > 27 > 54 > 14 > 411 > 375 > 269 > 50 > 436 > 727 > 399
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 398 <<<     >>> Versus 400

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 399

1 lm|hic et narycii posuerunt moenia locrlm Locri socii Aiacis Oilei fuerunt, Epizephyrii et Ozolae. sed post tempestatem montis Capherei Epizephyrii tenuerunt Bruttios: et hos nunc dicit: Ozolae vero tenuerunt Pentapolim; inde est 'Lybicone habitantes litore Locros'. quin etiam de Ozolis legitur, quod delati Tinneiam ulterius accesserint et civitatem condiderint, quae nunc Vzalis dicitur. Narycii autem a loco dicti sunt provinciae suae, Ozolae a putore paludis vicinae. alii Narycios Opuntios, eosdem et Epicnemidios dicunt; namque prius Naryx, Opus postea dicta, eadem autem et Epicnemidia vocatur; est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt. hi vero qui iuxta Delphos colunt Ozolae nuncupantur, sive a foetore draconis, quem Apollo interemit, seu quod uxores eorum Veneris ira viris suis fuerint foeditate taetri odoris invisae; qui autem Libyam delati sunt Nasamones appellantur, ut Cornelius Tacitus refert, oriundi a Naryciis, quod ibi invenies ubi ait 'Lybicone habitantes litore Locros'.
Servius HOME

bav1646.204 bnf7959.122 bnf7960.93 bnf10307.278 med221.173 ubk206.142

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik