monumenta.ch > Servius > 164 > 472 > 397 > 687 > 604 > 108 > 431 > 246 > 167 > 641 > 514 > 343 > 35 > 382 > 829 > 548 > 368 > 595 > 665 > 486
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 485 <<<     >>> Versus 487

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 486

1 lm|accipe et haec|lm aut intellegimus ante a se aliqua fuisse donata: aut certe secundum ius locutus est; omnia enim quae vel avus vel pater acceperat, ad Ascanium hereditatis iure deveniunt. an 'et haec' praeter illa quae Helenus tibi dedit?
2 lm|monumenta|lm memoria. 'monumenta' autem a mentis admonitione sunt dicta.
Servius HOME

bav1646.209 bnf7959.124 bnf7960.95 bnf10307.281 med221.176 ubk206.148