monumenta.ch > Servius > 419 > 610 > 828 > 221 > 172 > 284 > 229 > 292 > 364 > 631 > 411 > 185 > 510 > 492 > 668 > 742 > 123 > 859 > 519
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 518 <<<     >>> Versus 520

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 519

1 lm|clarum signum|lm faculam elevavit, ut 'flammas cum regia puppis extulerat'.
2 lm|castra movemus|lm castra sunt, ubi miles steterit. modo tamen classem significat, quia et castra nautica dicuntur. dicta autem 'castra' quasi casta, vel quod illic castraretur libido: nam numquam his intererat mulier.
Servius HOME

bav1646.210 bnf7959.125 bnf7960.95 bnf10307.282 med221.177 ubk206.150