monumenta.ch > Servius > 36 > 409 > 302 > 307 > 302 > 253 > 237 > 439 > 52 > 620 > 409 > 237 > 749 > 89 > 103 > 65 > 515 > 182 > 333 > 86 > 620 > 683 > 773 > 509 > 615 > 700 > 700 > 82 > 613 > 342 > 162 > 415 > 761 > 680 > 43 > 308 > 202 > 211 > 202 > 663 > 896 > 36 > 348 > 615 > 149 > 252 > 40 > 39 > 295 > 397 > 401 > 145 > 498 > 732 > 265 > 698 > 587
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 587

1 lmn nimbo|lm proprie nimbus est qui deorum vel imperantium capita quasi clara nebula ambire fingitur.
2 lm|nox intempesta|lm media, hoc est nimium obscura. 'intempesta' dicta est nox media, intempestiva, inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus: ait enim Lucretius, quia per se tempus non intellegitur, nisi per actus humanos: medium autem noctis tempus actu caret. ergo 'intempesta' inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus: unde est 'intempestive venisti', id est ἀκαίρως. ergo 'intempesta' dicitur, quia caret tempore. sane noctis septem tempora ponuntur: 'crepusculum', quod est 'vesper'; 'fax', quo lumina incenduntur; 'concubium', quo nos quieti damus; 'intempesta', id est media; 'gallicinium', quo galli cantant; 'conticinium' post cantum gallorum silentium; 'aurora' vel 'crepusculum matutinum' tempus quod ante solem est.
3 lm|tenebat|lm quasi cursum eius densitate sui nimbus inhiberet.
Servius HOME

bav1646.213 bnf7959.126 bnf7960.97 bnf10307.284 med221.179 ubk206.154