monumenta.ch > Servius > 83 > 615 > 613 > 144 > 161 > 842 > 44 > 675 > 240 > 23 > 600 > 250 > 703
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 702 <<<     >>> Versus 704

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 703

1 lm|agragas|lm mons est muro cinctus, in cuius summa parte oppidum est: unde et Cicero ait 'ad mare intra moenia ante oppidum expectabat' de Verre. notandum sane Vergilium haec, quantum ad sua tempora spectat, dicere, non quantum ad operis; Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel Agrigentum conditae: quod frequenter facit, sed nunc ideo vitiosum est, quia ex persona narrantur Aeneae.
Servius HOME

bav1646.217 bnf7959.128 bnf7960.98 bnf10307.286 med221.181 ubk206.159

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik