monumenta.ch > Servius > 92 > 33 > 85 > 11 > 5 > 92 > 8 > 59 > 48 > 48 > 22 > 4 > 98 > 3 > 758 > 98 > 59 > 25 > 28 > 38 > 62 > 74 > 7 > 39 > 4 > 3 > 2 > 39 > 76 > 41 > 38 > 88 > 55 > 27 > 27 > 7
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 6 <<<     >>> Versus 8

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 7

1 lm|umentem umbram|lm quia nox omnis umida est, ut 'noctes lentus non deficit umor'. et nihil interest, utrum umbram an noctem dicat; nox enim umbra terrae est, ut supra 'involvens umbra magna terramque polumque'. ergo 'umentem' pro 'umidam', quia umens est quod facit umidum quod sit: unde bene 'umentem' posuit. est etiam hysteroproteron in sensu; prius est enim ut Aurora umbram dimoveat, post Phoebea lampas lustrat terras: aurora enim solem praecedit.
Servius HOME

bav1646.219 bnf7959.129 bnf7960.99 bnf7962.38 bnf10307.287 med221.182 ubk206.160

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik