| 1 | lm|quibus iactatus fatis|lm ut 'quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?' et est hysterologia: nam prius est ut bella exhauserit, post fatis iactatus sit. |
| 2 | lm|quae bella|lm pro 'quanta': pronomen pro nomine. |
| 3 | lm|bella exhausta canebat|lm finita, terminata, quod nimiae virtutis est: nam inchoare bella quorumlibet est, vincere vel finire paucorum. |