monumenta.ch > Servius > 402 > 188 > 361 > 629 > 262 > 576 > 402 > 782 > 622 > 20 > 270 > 234 > 688 > 240 > 446 > 315 > 356 > 114 > 440 > 198 > 580 > 54 > 311 > 533 > 173 > 594 > 691 > 14 > 414 > 1 > 102 > 291 > 629 > 66 > 229 > 575 > 753 > 536 > 234 > 573 > 425 > 127
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 126 <<<     >>> Versus 128

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 127

1 lm|hic hymenaeus erit|lm id est, hae erunt nuptiae. sane de Hymenaeo licet superius iam dictum sit, tamen sunt etiam aliae opiniones: nam alii hunc Veneris et Liberi filium dicunt primum nuptiis prospere usum, ob quod in nuptiis vocatur: unde nuptiale carmen Hymenaeus. alii nuptiarum inventorem tradunt et ideo carminibus decorari; quod exemplum ab eo proditum ubique servatur. Cornelius Balbus Hymenaeum ait, Magnetis filium, musicae artis peritum, pulchritudine muliebri, dum nuptias Liberi patris et Althaeae religiosis cantibus celebrat, exspirasse: propter quod ei talis honor in nuptiis adtributus est, ut celebratio nominis eius nuptiarum iungendarum perpetuum omen esset.
2 lm|non adversata|lm legitur et 'aversata'.
Servius HOME

bav1646.224 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.186 ubk206.160