monumenta.ch > Servius > 857 > 510 > 510 > 432 > 234 > 234 > 510 > 576 > 402 > 365 > 365 > 356 > 785 > 638 > 726 > 491 > 344 > 529 > 288 > 241 > 272 > 338 > 214 > 650 > 627 > 130
    >>> Versus 131

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 130

1 lmubare exorto|lm nato lucifero: nam proprie 'iubar' lucifer dicitur, quod iubas lucis effundit: unde iam quicquid splendet iubar dicitur, ut argenti, gemmarum. est autem lucifer interdum Iovis: nam et antiqui 'iubar' quasi 'iuvar' dicebant: plerumque Veneris stella: unde Veneris dicta est, ut 'quem Venus ante alios astrorum diligit ignis'. alii iubar solem; alii splendorem siderum dicunt. sane modo hysteroproteron in sensu est; [nam si lucifer iubar est] iubar enim praecedit auroram. et facit 'hoc iubar, huius iubaris'.
Servius HOME

bav1646.224 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.186 ubk206.160