monumenta.ch > Servius > 606 > 192 > 378 > 135 > 190 > 615 > 132 > 447 > 19 > 59 > 265 > 26 > 18 > 246 > 576 > 513 > 633 > 309 > 401 > 377 > 101 > 18 > 535 > 328 > 365 > 145 > 109 > 306 > 68 > 595 > 261 > 161 > 703 > 600 > 346 > 671 > 218 > 112 > 612 > 250 > 46 > 142 > 733 > 504 > 187 > 115 > 252 > 159 > 571 > 437 > 290 > 106 > 610 > 52 > 502 > 132
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 131 <<<     >>> Versus 133

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 132

1 lm|massyllm Massylorum gens est non longe a Mauritania. et 'Massyli' legendum per unum 'i' litteram, ne non stet versus: 'sy' enim longa est, ut 'hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos'.
2 lm|et odora canum vis|lm plus enim est, quam si diceret 'multitudo': unde Sallustius 'qua tempestate ex ponto vis piscium erupit'. ergo vim aut ad multitudinem, aut ad naturam retulit. 'odora' autem non olens, sed odorem inveniens: ergo inproprie dixit: nam 'odorum' est quod ex se odorem emittit, non quod odorem sequitur, ut Statius 'et odoro vulnere pinus'. sic est et 'inter odoratum lauri nemus' pro 'odorum': nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut 'odoratum templum'. tria ergo sunt: 'odorum' quod per se olet, 'odoratum' quod aliunde odorem accipit, 'odorisecum' quod odorem sequitur; sicut modo de canibus debuit dicere.
Servius HOME

bav1646.224 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.186 ubk206.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik