monumenta.ch > Servius > 149 > 799 > 237 > 30 > 281 > 524 > 741 > 397 > 841 > 215 > 564 > 121 > 264 > 481 > 219 > 481 > 581 > 792 > 532 > 175 > 143 > 406 > 564 > 738 > 761 > 391 > 298 > 435 > 121 > 415 > 323 > 164 > 33 > 32 > 55 > 265 > 681 > 101 > 773 > 735 > 302 > 435 > 150 > 401 > 194 > 81 > 145 > 247 > 341 > 143
    >>> Versus 144

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 143

1 lm|ublm hoc est 'cum'.
2 lm|hibernam lyciam|lm non asperam, sed aptam hiemare cupientibus: sic enim se habet natura regionis. et bene aliud agens aliud ostendit: nam constat Apollinem sex mensibus hiemalibus apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa: unde Patareus Apollo dicitur: et sex mensibus aestivis apud Delum. ergo 'hibernam' utrum quod ibi hiemare soleat; an frigidam; an hieme temperatam; an quam hiberno tempore deserere soleat?
3 lm|xanthique fluenta|lm 'que' pro 'vel' posuit: hoc enim dicit 'vel cum Xanthum, vel cum Lyciam relinquit', ut est 'suspectaque dona praecipitare iubet subiectisque urere flammis'.
Servius HOME

bav1646.225 bnf7959.132 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.187 ubk206.160