monumenta.ch > Servius > 112 > 175 > 566 > 368 > 459 > 585 > 233 > 103 > 569 > 595 > 376
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 375 <<<     >>> Versus 377

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 376

1 lm|furiis incensa feror|lm aut quod necesse habeo exprobrare beneficia, ut Terentius 'insanire occipiunt homines ex iniuria': aut quia multa erat in deos locutura. et bona praemittitur excusatio: nam numina non credere curare mortalia et ab his beneficium non sperare furoris est. subiungit enim 'si quid pia numina possunt'.
Servius HOME

bav1646.233 bnf7959.136 bnf7960.104 bnf7962.40 bnf10307.297 med221.193 ubk206.160