monumenta.ch > Servius > 457 > 123 > 654 > 449 > 441 > 321 > 480 > 465 > 238 > 246 > 514 > 259 > 445 > 507 > 196 > 363 > 662 > 320 > 890 > 162 > 471 > 379
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 378 <<<     >>> Versus 380

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 379

1 lm|quietos sollicitat|lm Cicero in libris de deorum natura triplicem de diis dicit esse opinionem: deos non esse, cuius rei auctor apud Athenas exustus est; esse et nihil curare, ut Epicurei; esse et curare, ut Stoici: secundum quos paulo post 'si quid pia numina possunt': nam modo secundum Epicureos ait 'ea cura quietos'. quidam superos deos Mercurium Apollinem et Iovem accipiunt, 'quietos' vero inferos, quia Aeneas dixerat 'me patris Anchisae'. 'sollicitat' vero sollicitos habet: Terentius 'ego quia non redit filius, quae cogito et quibus nunc sollicitor rebus'.
Servius HOME

bav1646.233 bnf7959.136 bnf7960.105 bnf7962.40 bnf10307.297 med221.193 ubk206.160