monumenta.ch > Servius > 303 > 501 > 531 > 393 > 390 > 813 > 107 > 654 > 279 > 505 > 521 > 177 > 469 > 11 > 825 > 775 > 573 > 570 > 204 > 642 > 561 > 523 > 572 > 173 > 278 > 629 > 350 > 816 > 386
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 385 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 386

1 lm|omnibus umbra locis adero: dabis inprobe poenas|lm dicunt physici biothanatorum animas non recipi in originem suam, nisi vagantes legitimum tempus fati conpleverint: quod poetae ad sepulturam transferunt, ut 'centum errant annos'. hoc ergo nunc dicit Dido: occisura me ante diem sum; vaganti mihi dabis poenas; nam te persequar et adero quamdiu erro semper: si autem fuero recepta in originem, poenas tuas audiam, quas videre non potero. hic ergo sensus est: si tempestatem evaseris flammarum rogalium, umbra mea te persequetur: si et hanc evaseris, vel recepta audiam famam suppliciorum tuorum.
2 lmnprobe|lm sceleste. sic in iure 'inprobus intestabilisque esto'.
Servius HOME

bav1646.233 bnf7959.136 bnf7960.105 bnf7962.40 bnf10307.298 med221.193 ubk206.160