monumenta.ch > Servius > 810 > 430 > 409 > 730 > 650 > 166 > 185 > 336 > 701 > 287 > 16 > 416 > 362 > 531 > 359 > 712 > 466 > 514 > 268 > 43 > 457 > 82 > 38 > 202 > 667 > 448 > 700 > 441 > 742 > 321 > 142 > 558 > 105 > 405 > 452 > 571 > 534 > 717 > 431 > 205 > 416
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 415 <<<     >>> Versus 417

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 416

1 lm|anna|lm prope invidiose, quia ipsa nuptias suaserat.
2 lm|vides|lm quasi diceret: ipsa tibi crede. et est maior vis adfirmantis, cum dicit 'vides'. petitio autem haec etiam deliberationis modum a quibusdam putatur tenere.
3 lm|properari litore circum|lm utrum circumspicis, an circum totum litus? et est ordo 'Anna, i soror, atque hostem supplex adfare superbum'. 'circum' non est praepositio, sed adverbium loci.
4 lm|properari litore circum|lm circum litus: nam postposita praepositio et accentum mutavit, et suas perdidit vires. 'properari' autem inpersonale est.
Servius HOME

bav1646.234 bnf7959.137 bnf7960.105 bnf7962.41 bnf10307.299 med221.194 ubk206.160