monumenta.ch > Servius > 683 > 384 > 103 > 515 > 231 > 688 > 56 > 256 > 82 > 59 > 271 > 330 > 78 > 281 > 626 > 313 > 545 > 609 > 481 > 417 > 752 > 629 > 732 > 227 > 86 > 563 > 280 > 92 > 449 > 590 > 698 > 332 > 558 > 263 > 121 > 202 > 426 > 730 > 558
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 557 <<<     >>> Versus 559

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 558

1 lm|omnia mercurio similis|lm aliud enim est idem esse, aliud simile esse: ergo non est certus Aeneas. et a toto transit ad partes, 'ut omnia magna, pes etiam'.
2 lm|vocemque|lm duo ὁμοιοτέλευτα: et est versus hypermetrus. 'vocem' autem ideo, quia orationis est deus. Horatius 'Mercuri facunde'.
3 lm|coloremque et crines flavos|lm ideo et perustus et flavus Mercurius introducitur, quia satis vicinus est soli praeter ceteras stellas.
Servius HOME

bav1646.239 bnf7959.139 bnf7960.107 bnf7962.43 bnf10307.302 med221.198 ubk206.160