monumenta.ch > Servius > 603 > 44 > 246 > 376 > 613 > 313 > 679 > 632 > 563 > 449 > 47 > 682 > 583 > 68 > 228 > 207 > 665 > 283 > 609 > 670 > 595 > 210 > 409 > 61 > 351 > 252 > 664 > 202 > 64 > 330 > 700 > 567 > 609
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 608 <<<     >>> Versus 610

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 609

1 lm|nocturnis|lm non triviis nocturnis, sed per nocturnum tempus. sacra enim Hecatae in triviis frequentantur per noctem. ideo autem Hecaten invocat, quasi quae tanti matrimonium fecerit, ut sperneret matrem.
2 lm|ululata per urbes|lm Proserpinam raptam a Dite patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus. unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur: Iuvenalis 'plangentis populi currit derisor Anubis'. Hecaten autem causa invocat ultionis. unde etiam furias vocat, sed usurpative modo diras dixit: nam 'dirae' in caelo sunt, ut 'dicuntur geminae pestes cognomine dirae': 'furiae' in terris, 'eumenides' apud inferos: unde et tres esse dicuntur. sed haec nomina confundunt poetae. 'ultrix' vero, hoc est Tisiphone: nam Graece τίσις ultio dicitur. 'ululata' autem pro 'ululatu quaesita'. et est participium sine verbo, ut 'regnata'.
Servius HOME

bav1646.240 bnf7959.140 bnf7960.107 bnf7962.43 bnf10307.303 med221.199 ubk206.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik