monumenta.ch > Servius > 93 > 78 > 47 > 87 > 2 > 2 > 14 > 44 > 47 > 69 > 91 > 66 > 12 > 91 > 11 > 68 > 35 > 74 > 68 > 88 > 22 > 35 > 31 > 23 > 12 > 85 > 44 > 31 > 22 > 83 > 42 > 26 > 25 > 42 > 19 > > 26 > 98 > 19 > 33 > 43 > 95 > 84 > 72 > 84 > 16 > 28 > 8 > 98 > 38 > 45
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 44 <<<     >>> Versus 46

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 45

1 lm|dardanidae magnlm frequenter, ut diximus, ad opus suum Vergilius aliqua ex historia derivat: nam sic omnia inducit, quasi divini honores solvantur Anchisae, quos constat Iulio Caesari tribuisse Augustum. et bene dicit 'genus alto a sanguine divum': nam per tacitam oeconomiam ostendit, debere Anchisen generis sui honorem mereri: unde est 'dis genite et geniture deos'.
2 lm|a sanguine divum|lm 'divum' et 'deorum' indifferenter plerumque ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint: unde divos etiam imperatores vocamus. sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes divos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii manes: quod tangit in duodecimo dicens 'diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet'.
Servius HOME

bav1646.245 bnf7959.143 bnf7960.110 bnf7962.45 bnf10307.308 med221.203 ubk206.165