| 1 | lm|humlm terrae. |
| 2 | lm|lacte novo|lm aut statim mulcto, aut post fetum, quod colostrum dicitur neutro genere. umbrae autem sanguine et lacte satiantur: unde feminae, quae mortuos prosequuntur, ubera tundunt, ut lac exprimant, cuncti autem se lacerant, ut sanguinem effundant. |
| 3 | lm|sanguine sacro|lm victimarum, ut diximus supra. et notandum, quia partim quasi mortuo pari numero sacrificat, partim inpari, quasi deo, ut 'caedit quinas de more bidentes': nam legimus 'numero deus inpare gaudet'. |