monumenta.ch > Servius > 507 > 543 > 470 > 436 > 122 > 138 > 182 > 162 > 536 > 699 > 185 > 615 > 273 > 718 > 466 > 557 > 332 > 439 > 742 > 309 > 283 > 246 > 648 > 112
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 111 <<<     >>> Versus 113

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 112

1 lm|argenti aurique talenta|lm talenti secundum varias gentes varium pondus est: sed apud Romanos talentum est septuaginta librae, sicut Plautus ostendit in Mostellaria, qui ait duo talenta esse centum quadraginta libras. legimus etiam talentum esse paululum quiddam: nam Homerus in ludis funebribus Patrocli ultima praemia dicit duo talenta: quod nos cogit aliquid minimum intellegere. nam si primus victor bovem accepit, consequens non est ut dicamus, ultimum tam magnum accepisse praemium: unde apparet talentum etiam minimum quiddam significare.
Servius HOME

bav1646.248 bnf7959.145 bnf7960.111 bnf7962.47 bnf10307.310 med221.206 ubk206.169 uldBPL52.10