monumenta.ch > Servius > 553 > 750 > 179 > 322 > 168 > 262 > 530 > 743 > 195 > 398 > 553 > 675 > 139 > 315 > 316 > 350 > 446 > 276 > 518 > 645 > 530 > 316 > 605 > 322 > 216 > 553 > 297 > 318 > 675 > 546 > 354 > 276 > 750 > 322 > 530 > 118 > 645 > 316 > 675 > 553 > 605 > 568 > 755 > 556
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 556

1 lm|tonsa coma|lm 'tonsa' composita: nam proprie comae sunt non caesi capilli.
2 lm|pressa corona|lm id est galea. et sermone Homeri usus est: nam galeam στεφάνην dixit. et re vera corona non potest intellegi, cum sequatur 'galeam ante pedes proiecit inanem'. sed alii dicunt potuisse eos galeas habere coronatas. Baebius tamen Macer dicit, a Caesare Augusto pueris qui luserant Troiam, donatas esse galeas et bina hastilia: ad quod Vergilium constat adludere.
Servius HOME

bav1646.260 bnf7959.149 bnf7960.114 bnf7962.50 bnf10307.317 med221.213 ubk206.176 uldBPL52.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik