monumenta.ch > Servius > 10 > 15 > 56 > 31 > > 66 > 2 > 31 > 44 > 530 > 276 > 881 > 750 > 322 > 553 > 743 > 518 > 605 > 168 > 483 > 803 > 517 > 725 > 390 > 173 > 523 > 119 > 278 > 479 > 572 > 473 > 297 > 546 > 629 > 804 > 350 > 303 > 688 > 234 > 745 > 594 > 578 > 544 > 578 > 635 > 533 > 442 > 289 > 120 > 120 > 823
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 822 <<<     >>> Versus 824

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 823

1 lm|et senior glauci chorus|lm Glaucus Anthedonius piscator fuit. qui cum captos pisces supra herbam abiecisset et eos recepisse vidisset quam amiserant vitam, intellecta herbarum potentia, esu earum in deum mutatus est: cuius hic chorum ideo senem dicit, quia etiam ipse senex fuerat. aut certe seniorem dicit propter spumarum colorem, sicut paene omnes dii finguntur esse marini.
2 lmnousque palaemon|lm Melicerta Inus filius. et notandum patronymicon a matre in auctore idoneo.
Servius HOME

bav1646.259 bnf7959.153 bnf7960.117 bnf7962.53 bnf10307.322 med221.218 ubk206.177 uldBPL52.22