monumenta.ch > Servius > 360 > 558 > 788 > 227 > 444 > 656 > 269 > 445 > 205 > 164 > 650 > 414 > 812 > 39 > 406 > 131 > 229 > 112 > 476 > 644 > 496 > 344 > 632 > 348 > 132 > 841 > 515 > 105
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 104 <<<     >>> Versus 106

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 105

1 lm|omnia percepi atque animo mecum ante pereglm 'percepi' ante cognovi ab Heleno vel a patre, qui ait 'gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est'. dicit autem se futura partim audisse, partim mente praecepisse. sed occurrit: si novit omnia, quid consulit numen? sed nosse se dicit omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem, ut ad illud veniat quo possit patrem videre: nam quod dicit 'unum oro', non solum dicit, sed praecipuum, ut 'unam posthabita coluisse Samo'.
Servius HOME

bav1646.267 bnf7959.158 bnf7960.120 bnf7962.56 bnf10307.328 csg861.26 med221.224 ubk206.191 uldBPL52.29