monumenta.ch > Servius > 839 > 658 > 589 > 826 > 707 > 833 > 812 > 533 > 300 > 25 > 474 > 428 > 850 > 442 > 163 > 379 > 400 > 621 > 369 > 460 > 885 > 186 > 26 > 529 > 758 > 173 > 817 > 365 > 274 > 214 > 278 > 912 > 572 > 120 > 120 > 119
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 118 <<<     >>> Versus 120

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 119

1 lm|si potuit manes|lm nititur exemplis quae inferiora sunt per comparationem, ut ipse videatur iustius velle descendere: nam Orpheus revocare est conatus uxorem, hic vult tantum patrem videre. Orpheus autem voluit quibusdam carminibus reducere animam coniugis: quod quia implere non potuit, a poetis fingitur receptam iam coniugem perdidisse dura lege Plutonis: quod etiam Vergilius ostendit dicendo 'arcessere', quod evocantis est proprie.
Servius HOME

bav1646.268 bnf7959.158 bnf7960.121 bnf7962.56 bnf10307.329 csg861.29 med221.225 ubk206.192 uldBPL52.30

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik