monumenta.ch > Servius > 659 > 402 > 411 > 208 > 107 > 402 > 678 > 485 > 549 > 492 > 427 > 415 > 559 > 471 > 738 > 434 > 662 > 248
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 247 <<<     >>> Versus 249

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 248

1 lm|supponunt cultros|lm id est victimas caedunt. fuit autem verbum sacrorum, in quibus mali ominis verba vitabant. hinc est quod et mactare dicebatur, quod magis augere significat. dicimus autem 'hic culter, cultri': nam 'cultellus' diminutivum est, 'cultellum' penitus Latinum non est.
Servius HOME

bav1646.274 bnf7959.163 bnf7960.124 bnf7962.60 bnf10307.335 csg861.55 med221.232 ubk206.196 uldBPL52.35