monumenta.ch > Servius > 345 > 578 > 403 > 643 > 400 > 428 > 169 > 686 > 189 > 308 > 112 > 620 > 135 > 482 > 381 > 205 > 253
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 252 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 253

1 lm|solida inponit taurorum viscera flammis|lm non exta dicit, sed carnes, nam 'viscera' sunt quicquid inter ossa et cutem est: unde etiam visceratio dicitur, ut diximus supra. ergo per 'solida viscera' holocaustum significat, quod detractis extis arae superinponebatur. quae nonnumquam abluta et elixa etiam ipsa reddebantur: unde infert 'fundens ardentibus extis'. quamquam alii pro parte totum velint, ut per exta totum animal intellegatur.
Servius HOME

bav1646.274 bnf7959.163 bnf7960.124 bnf7962.60 bnf10307.335 csg861.56 med221.232 ubk206.196 uldBPL52.35

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik