monumenta.ch > Servius > 770 > 411 > 470 > 515 > 377 > 535 > 832 > 588 > 375 > 679 > 336 > 29 > 218 > 471 > 308 > 519 > 504 > 746 > 335 > 280
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 279 <<<     >>> Versus 281

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 280

1 lm|eumenidum thalamlm Furiae numquam nupserunt: unde thalamos accipiamus in quibus natae sunt. alii thalamos dicunt, qui facti sunt auctoribus Furiis, in quibus adulteria et caedes admiserunt: sed non procedit, quia ait 'terribiles visu formae'. et ut non videatur esse contrarium quia Furias paulo post alibi dicit esse: nam possunt hic natae esse, et alibi manere, et alibi officium exercere poenarum.
Servius HOME

bav1646.275 bnf7959.164 bnf7960.125 bnf7962.61 bnf10307.336 csg861.61 med221.234 ubk206.196 uldBPL52.37

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik