monumenta.ch > Servius > 277 > 641 > 194 > 341 > 302 > 178 > 23 > 78 > 258 > 90 > 616 > 46 > 56 > 682 > 77 > 665 > 595
    >>> Versus 596

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 595

1 lm|nec non et tityon|lm Tityos Terrae secundum alios filius fuit, secundum alios a Terra nutritus: unde poeta elegit sermonem, quo utrumque significaret, nam 'alumnum' dixit. hic amavit Latonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat: quamquam Homerus vicissim dicat duos vultures sibi in eius poenam succedere. sane in usu est 'vultur', licet Cicero 'vulturius' dixerit, quod quidem potest esse et derivativum: Ennius 'vulturus in campo miserum mandebat homonem'. declinatur autem 'hic Tityos huius Tityi', sicut 'Delos Deli'.
Servius HOME

bav1646.286 bnf7959.171 bnf7960.130 bnf7962.67 bnf10307.347 csg861.104 med221.245 ubk206.207 uldBPL52.46

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik