monumenta.ch > Servius > 277 > 641 > 194 > 341 > 302 > 178 > 23 > 78 > 258 > 90 > 616 > 46 > 56 > 682 > 77 > 665 > 595 > 75 > 69 > 434 > 54 > 526 > 582 > 738 > 22 > 415 > 91 > 67 > 265 > 33 > 32 > 401 > 145 > 28 > 41 > 889 > 247 > 252 > 498 > 558 > 166 > 848 > 770 > 749 > 68 > 773
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 772 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 773

1 lm|hi tibi nomentum|lm hae civitates sunt priscorum Latinorum ab Albanis regibus constitutae: quamquam Collatiam Tarquinius constituisse dicatur, qui, ut erat superbus, eam ex collata pecunia constituit, unde et Collatia dicta est. potest tamen fieri, ut ab Albanis fundata sit, aucta a Tarquinio, sicut supra de Tarento diximus, quod Taras fecit, auxit Phalantos. Romam etiam Romulus fecisse dicitur, quam ante Euander condidit, ut 'tunc pater Euandrus Romanae conditor arcis'.
2 lm|urbemque fidenam|lm 'Fidenae' dicuntur, ut 'Thebae'; sed dixit ut Iuvenalis 'atque vetus Thebe centum iacet obruta portis': nam varietati studet. unde etiam ait 'Pometios', cum dicatur numero singulari Pometia.
Servius HOME

bav1646.295 bnf7959.177 bnf7960.135 bnf7962.72 bnf10307.356 csg861.144 med221.254 ubk206.220 uldBPL52.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik